monumenta.ch > Hrabanus Maurus > Hrabanus Maurus, Homiliae, p1, HOMILIA X. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De poenitentia ex corde facienda et eleemosynarum largitate. ( Evang. Matth. XV.)
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA IX. IN DOMINICA I QUADRAGESIMAE. De ieiunio Domini et ratione quadragesimalis ieiunii, et castitate atque continentia cum propriis uxoribus. ( Evang. Matth., cap. IV.) <<<     >>> HOMILIA XI. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE. De assiduitate orationis, et quod ad ecclesiam conveniendum, et quod non licet cuiquam venatum vel aleas in sanctis diebus exercere.

HOMILIA X. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De poenitentia ex corde facienda et eleemosynarum largitate. ( Evang. Matth. XV.)

1 Quadragesimae tempus modo colimus, sicut nostis, fratres charissimi, quod ab ipsius Domini magisterio ordinatum, et ab apostolis atque apostolicis viris commendatum, catholica per totum orbem terrarum veneratur Ecclesia.
2 Quod bene et apte iuxta confinium Dominicae passionis observari a patribus decretum est, ut, secundum Apostolum, passionibus Christi communicantes, eius mereamur resurrectionis fieri consortes.
3 Quod tunc digne fit si, ex corde poenitentes, cunctas vitae praeteritae maculas his sanctis diebus per ieiunium et quotidianas preces et lacrymas studeamus abluere, sicut et nos docet Dominus per prophetam dicens: Convertimini ad me, inquit, in toto corde vestro, in ieiunio et fletu, et planctu: et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitiam (Ioel. II).
4 Et item: Nolo, inquit, mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII).
5 Sed forte aliquis in corde suo ita dicit: Vellem quidem ieiunare, sed non possum; vellem a carne et vino abstinere, sed non permittit me infirmitas.
6 Nam et in hoc do consilium: Ergo si non potes ieiunare, eleemosynam tribue; et quanto infirmior es in uno, tanto largior sis in altero.
7 Bonum est ieiunare, fratres, sed melius est eleemosynam dare.
8 Si aliquis utrumque potest, optimum est; si vero non potest, melius est eleemosynam dare, quia tale est ieiunium sine eleemosyna qualis sine oleo est lucerna.
9 Nam sicut lucerna quae sine oleo accenditur, fumare potest, lucem habere non potest, ita ieiunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitatis lumine animam non illustrat; unde scriptum est: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI).
10 Sed forte haec audiens aliquis, apud se ita cogitat, dicens: Vellem eleemosynam dare, sed non habeo omnino quod tribuam.
11 Illis ergo qui non habuerint unde tribuant, sufficit voluntas bona, secundum illud quod scriptum est, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II).
12 Sed quis est qui se excusare potest, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se Dominus promiserit redditurum esse? (Matth. X.) Et quare frigidae dixit, ne forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare, aut certe dicere se vasculum ubi aquam calefaciat non habere.
13 Denique et per prophetam ita Dominus hortatur, et eo modo admonet eleemosynam fieri, ut prope nullus pauper sit qui se excusare valeat; sic enim ait: Hoc est ieiunium quod elegi, dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam (Isa. LVIII).
14 Non dixit ut integrum panem daret, cum forte ille pauper alium non haberet, sed frange, inquit; ac si diceret: Si tanta tibi paupertas est ut non habeas nisi unum panem, ex ipso quoque frange, et pauperibus tribue: Et egenos vagosque induc in domum tuam, quasi dicat: Si te tam pauperem esse conquereris quod non habeas unde pauperi cibum tribuas, saltem vel in uno angulo domus tuae peregrino praepara lectulum.
15 Si videris, inquit, nudum, veste cooperi eum, non dixit purpura, vel pretiosis vestibus, indue eum, sed cooperi eum, hoc est indumentis, qualibus habes, nuditatem eius tege.
16 Et carnem tuam, inquit, ne despexeris, hoc est, omnem hominem qui naturae tuae particeps est.
17 Quid nos ad haec dicturi sumus, fratres; vel quam excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domus habentes, vix aliquando dignamur excipere peregrinum: ignorantes, imo non credentes, quod in omnibus peregrinis Christus suscipitur, sicut ipse dixit: Hospes fui et suscepistis me (Matth. XXV); et: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Ibid.).
18 Laboriosum et fastidiosum nobis est in pauperibus recipere Christum in patria nostra, timeo ne nobis ille iterum vicem reddat, et nos non recipiat in beatitudinem suam.
19 Contemnimus illum in mundo, timeo ne nos ille iterum contemnat in coelo, secundum illud quod ipse dixit: Esurivi et non dedistis mihi manducare, et hospes fui et non suscepistis me; et: Quandiu non fecistis uni ex minimis istis, nec mihi fecistis; et quod tunc his ipse iudex dicet, avertat, fratres, Deus hoc a nobis: Discedite, inquit, a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius; quod nos evitare, et illud magis audire quod beatis et eleemosynae largitoribus ille dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi, ipse concedat, qui redemit nos in sanguine suo, Christus, salvator et iudex noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto Deus, per omnia saecula saeculorum.
20 Amen.



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA IX. IN DOMINICA I QUADRAGESIMAE. De ieiunio Domini et ratione quadragesimalis ieiunii, et castitate atque continentia cum propriis uxoribus. ( Evang. Matth., cap. IV.) <<<     >>> HOMILIA XI. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE. De assiduitate orationis, et quod ad ecclesiam conveniendum, et quod non licet cuiquam venatum vel aleas in sanctis diebus exercere.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > Hrabanus Maurus, Homiliae, p1, HOMILIA X. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De poenitentia ex corde facienda et eleemosynarum largitate. ( Evang. Matth. XV.)